monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, II <<<     >>> IV

Caput III

1 Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque vitiorum, eo quod anima carne affecta sic vivit, profecto non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam "corpus quidem corruptibile adgravat animam."
Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: "Etsi exterior homo noster corrumpitur: Scimus", inquit, "quia, si terrena nostra domus habitationis resolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemescimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita."
Et adgravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgravationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate vestiri.
2 Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. "Adgravat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem."
Verum tamen quia omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.
Quamvis enim Vergilius Platonicam videatur luculentis versibus explicare sententiam dicens:
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra,
omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque vitiorum volens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:
tamen aliter se habet fides nostra.
3 Nam corruptio corporis, quae adgravat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta vitiorum et ipsa desideria vitiosa, non tamen omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem.
4 Etsi enim diabolus fornicator vel ebriosus vel si quid huius modi mali est, quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus atque invidus. Quae illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus.
5 Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, invidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo.
6 Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis adversus eos contentiosior, animosior et magis aemulus atque invidus invenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed vivendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis diabolo; quia et ille secundum se ipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, verum etiam mendacii pater est.
7 Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.